# Regula 57.7-9

Benedict, Regula, 57.7 to 57.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.7

Et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas jubeat.] Hic duo notat Hildemarus: primum non esse ia abbatis potestate hujusmodi artificem superbum ab ipsa arte evulsum eidem denuo implicare, nisi humiliatus fuerit; secundum, etiam humiliatum non posse per eam iterum t…ansire, nisi permiserit abbas. Si quid vero ex operibus artificum venundandum sit.] Antiqui monachi sua vendebant opera, non tantum ut sibi providerent necessaria, sed etiam ut aliorum consulerent inopiae, haberentque unde tribuerent necessitatem patienti. Videant ipsi.] « Scilicet abbas et fratres, quia communia sunt hujusmodi opera, » inquit Boherius. At de ipsis artificibus loqui videtur S. Pater, quamvis ad beneplacitum abbatis opera distraherent.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
