# Regula 58.743.14-29

Benedict, Regula, 58.743.14 to 58.743.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.14

De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt, et abbatis praesentis f. Quam petitionem manu sua scribat: aut certe si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat: et ille novitius signum faciat, et manu sua eam super altare ponat. Quam dum posuerit, incipiat ipse novitius mox hunc versum: Suscipe me, Dominet secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea (Psal. cxviii). Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adjungentes, Gloria Palri. Tunc ille fraier novilius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo: et jam ex illa die sin congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione, conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus: quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem; se habitorum sciat. Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est, et induatur rebus mo asterii. Illa autem vestimenta quibus exutos est, reponantur in vestiario conservanda, ut, si eliquando, suadente* diabolo, consenserit ut egrediatur de monasterio, quod absit, tunc exutus rebus monasterii, projiciatur. Illam tamen petitionem ejus quam desuper altara abbas tulit, non recipiat: sed in monasterio reservetur. COMMENTARIUS. Noviter quis veniens ad conversionem, non ei facilis tribuatur ingressus.] Cum ex novitiorum receptione praecipuuin religionis bonum pendeat, non cunctos facile absque ullo discrimine in monasteriis admitti voluit; sed probatos Dei spiritu duci, qui iis carerent defectibus et impedimentis quibus vulgo monasterii praecludituraditus, atque iis, tum corporis, tum animi dotibus praediti essent sine quibus vix aut ne vix quidem monastice vivitur. Quinam verosintii defectus, quinam animi doles, paucis inquirendum est. Ante omnia servos a monachatu excludendos esse censuerunt majores nostri, nisi prius a propriis dominis libertate donatos: unde S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
