Latin
58.743.145 to 58.743.164
Benedict, Regula 58.743.145-164
Unproofread scanNot analysed yet
5* si non sil ex legitimo matrimonio natus; 6° si aene alieno sit obstrictus, aut aliquarum personarum egestati subvenire teneatur; 7° si futurus cleiicus lingute Latinae sit imperitus; 8° si qua sit ignominia notatus, praesertim in ipso loco in quo habitum petit; 9* si flagitiis aut sceleribus sit contaminatus; 10° si ea corporis infirmitate laboret quae disciplinae* austeritatem diu ferre non posse videatur. l)e quibus lamen, exceptis 2, 6, 9 et 10, impedimentis, justis de causis potest haberi dispensatio a superiore congregationis cum consilio seniorum assistentium. Praeter hujusmodi impedimena, quibus retardatur aut ex loio impeditur religionis ingressus, simplicitalem insuper atque humilem prud miam in suscipiendo requirit Guiltel nus abbas S. TheoJerici ad fratres de Monte Dei scribens in haec verba {Cap, 12): «Ex duobus hominum generibus cellarum habitatio supplenda est, scilicet vel de simplicibus, qui et sensu et voluntate ad assequendam religiosam prudentiam ferventes apparuerint et humiles; vel de prudentibus quos religiosae et sanatae simplicitatis constiterit esse aemulatores. Stulta vero superbia, vel superba stultitia a tabernaculo justorum semper procul sit. Est autem omnis superbia stulia, quamvis non omnis stultitia sit superba; stultitia enim sine superbia nonnunquam simplicitas invenitur; quae si ignorat, forsan est docibilis; et si nequit doceri, forsan est tractabilis. Et est propria civitas refugii simplicitati cohabitaiio religionis, nisi sit talis quae nolit humiliari, vel tam bruta, ut non possit regi et tractari. Bona tamen voluntas etsi multum sit bruta, non tamen est deserenda, sed salutari consilio ad laboriosam et actuosam vitam transmittenda. Superba autem quantumvis prudens sibi videatur, dimittenda sibi est et abigenda: si enim admillitur superbus, prima die qua ingreditur habitare, incipit leges dare; nimium vero stultus discere non potest quas invenit. Sollicite ergo et prudenter perpendendum est quis admittatur ad habitandum secum;