# Regula 58.743.30-56

Benedict, Regula, 58.743.30 to 58.743.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.30

Ferreojus cap. 5: « Interrogetur ab eo utrum liber sit. » Et S. Fructuosus in Regula monastica communi, cap. 4: « Quod si servi sunt, non recipiantur, nisi libertatem a proprio domino prae manibus attulerint praesentandam. » Sed eis postmodum paulo indulgentiores fuere leges civiles imperatorum. Vide Menardi notas in Cone. Regul., c. 65, § 13. Secundo, legitimam requirebant aetatem; quam qui non attigissent, in monasterium non admittebantur. De necessaria dicemus infra, cum de professione agemus. Tertio, eos qui actionem egissent publicam, aut inter milites habiti fuissent, nisi expleta militia, aut pro corporis debilitate repulsi essent, monachatu interdixit Mauritius imperator: qua de re con· que itur S. Gregorius papa, Theodoro medico scribens in haec verba (Lib. ii Regist., c. 103): « Praecepit ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui officio vel manu signatus, vel inter milites fuit habitus, ei in monasterio converti liceat, nisi forte si militia ejus fuerit expleta. Quam legem primum, sicut ii dicunt, qui leges veteres noverunt, Julianus protulit; de quo scimus omnes quantum Deo adversus fuerit. » Rescripsitque de injustitia hujus legis; cui tamen subjectus paruit, cam variis in locis promulgans, uti ipse testatur huuc in modum (Lib. ii Regist., c. 100); « Ego quidem jussioni subjectus eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et'quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quid sensi minime tacui. » Neque omnino inutilis exstitit S. pontificis objurgatio, nam quinquennio post ad plures episcopos scribens, milites ad monasterium conversionis gratia venientes, temere noa esse suscipiendos dicit, sed triennio in habitu suo probatos monastica veste indui mandat, « qua de re, inquit, etiam serenissimus et Christianissimus imperator, inibi credite, omnimodo placatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
