# Regula 58.743.328-344

Benedict, Regula, 58.743.328 to 58.743.344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.328

» Postea vero successu temporis coeperunt novitii commisceri professis. Udalricus loquens de Cluniacensibus: « Quando pauciores sunt, non separatim dormiunt. » Statuta Lanfranci, cap. 18; « In cella novitiorum dormiat, aut in dormitorio; si coenobium cellam hujusmodi non habet, in claustro separatim sedeat cum magistro suo in loco novitiis deputato. » Sed tandem Clemens papa VIII antiquam formam restituero conatus est, decernens ut in omnibus Ordinibus novitiatus haberetur communis, in quo novitii loco a protessis separato educarentur. Ubi meditetur.] In hoc quod dicit meditari, inquit Bernardus Cassinensis, « intelligit et lectionem, et meditationem, et orationem, et psalmodiam, et omnia quae ad spiritales actus comprehendantur, ut sit hic meditatio quasi genus. » Concinunt Boherius et Turrecremata; sed et Smaragdus: « Meditetur, inquit, in canticis, et psalmis, et hymnis, sive in regularibus praeceptis, quibus tradendus est, observandis. » Manducet.] Cum eadem omnino disciplina q…a monachi professi, ita ut « Cum manducat lectionem audiat, et sileat, » sicuti loquitur Hildemarus. Audiendus est hanc in rem Udalricus (Lib. ii, c., 2) Novitii « quando sunt pransuri, ante conventum exeunt de ecclesia, et lotis manibus incedunt ad coquinam regularem, ut singuli fabas suas apportent: ad generale quoque apportandum, vel ad pulmentum tanti surgunt de mensa, quanti opus fuerit, et ille voluerit qui in loco cellerarii eis servit; nam et lectiones habent, et scillam; et aliis modis simulant eamdem disciplinam, quam nos in refectorio habemus. » Cassinense vero hunc in locum declarant, « quod novitii in refectorio comedant simul cum monachis, sed in mensa segregata ab eis, ubi commode videri possint a Patribus. » Et dormiat.] Et simul cum eo novitiorum magister, qui ut in eos omnem sollicitudinem habere possit, ab eis separari non debet: unde et Hildemarus: « Ille magister novitiorum debet cum illo manducare, et dormire, et per omnia intentus debet esse, et nullo modo debet illum dimittere;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
