# Regula 58.743.417-449

Benedict, Regula, 58.743.417 to 58.743.449. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.417

Et legatur ei haec Regula per ordinem.] Juxta priscorum monachorum instituta, quae venientibus ad conversionem, ut sciant ad quid ingrediuntur, legi Regulam mandant, ut videre est in Regula tertia SS. Patrum, cap. 1; in Regula S. Caesarii ad virgines in recapitulatione, cap. 8; in Regula S. Aureliani, cap. 1; S. Ferreoli, cap. 5; Tarnatensis monasterii, cap. 1, et Magistri. A quibus, si S. Caesarium excipias, in boc tantum differt S. Benedictus, quod illi semel tantum introeunti sive admisso legendam decernunt Regulam; S. Benedictus vero ler in ipso probationis anno; cujus statutum renovavit Gregorius papa IX in Constitutione pro monachis Benedictinis, decernens, ut admittendis « novitiis dura praedicentur et aspera; et eisdem admissis legatur, et exponatur regula…ter in anno, probationis terminis a B. Benedicto constitutis. » Hanc lectionem fieri per ordinem S. Pater instituit, quod Bernardus Cassinensis exponit, ut non sit « superficialis, sed diligens, et expositiva, et intelligibilis. Et hoc est, inquit, legere per ordinem. » Hinc et Hildemarus: « Bene dixit, legatur ei regula per ordinem, ut sciat quid observare debeat, et manifestare illi debet totum sensum regulae. » Locus autem huic lectioni deputatus erat capitulum seu auditorium, ut patet ex Smaragdo et Bernardo Cassinensi; quorum primus exponens illud Regulae: Ducatur in supradictam cellam novitiorum. « Intelligitur, inquit, exisse eum ab ipsa cella novitiorum, et venisse ad auditorium, sive ad eum quem abbas elegit locum, et ibi audire Regulae praeceptum; et tunc iterum reverti in cellam novitiorum. » Alter vero in eumdem locum: « Quia de illa exierat, ut admonitionem abbatis audiret, et suam ipse voluntatem de stando vel exeundo dicere posset; exierat enim ad aliquod auditorium, vel ad ipsum capitulum. ) Sed Hildemarus hospitium designat: « Sub duobus vel tribus diebus potest illi legere regulam, et manifestare sensum regulae…..

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
