# Regula 58.743.450-480

Benedict, Regula, 58.743.450 to 58.743.480. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.450

deinde postquam in hospitali legerit regulam, » etc. Praeter hanc regulae lectionem, concilium Aquisgranense decernit, « ut monachi omnes, qui possunt, Regulam memoriter discant. » Idem praescribunt Constitutiones Othoboni legati in Anglia anno 1248, apud Spelmannum tom. It Conc. Angliae, pag. 285. Et dicatur ei.] Scilicet in capitulo, coram omnibus ex lib. Usuum Cisterciensium. Ecce lex.] Legem nuncupat suam Regulam, de qua appellatione videsis Haeftenum I. ii, tract. 2, disq. 1. Sub qua militare vis.] Apposite hunc in locum Smaragdus: « Non ait, ecce lex sub qua quiescas, vel vacans otio quietus vivas; sed sub qua militare vis, inquit, ut intelligas quia militia est vita hominis super terram, et sicut mercenarii dies ejus. » Tunc ducatur in supradictam cellam novitiorum.] Fratrum orationibus commendatus, ex Udalrico I. ii, c. 26: « et aliquando, inquit, si videtur unum psalmum post singulas horas in illo die cantari, » abbas jubeat. Et iterum probetur in omni patientia.] Nam, ut dicit Guillelmus abbas S. Theoderici (Ad Frat. de Mont. Dei, num. 17), « Pia simplicitas, et in professione religionis, et solitudinis novus homo, qui non habet vel rationem ducentem, vel rationem trahentem, vel discretionem moderantem; sed vi quadam u itur in semetipsum, tanquam a figulo figmentum lege quadam mandatorum Dei quasi manibus alienis faciendus est, et formandus in omni patientia, et in rota volubitis obedientiae, et in igne probationis suae plasmatoris et formatoris sui voluntati et arbitrio subdendus, etc. » Atque ita S. Plato in monasterium Symbolorum admissus, « omnia recte faciens, reprehendebatur coram hospitibus, et veluti si laudatus fuisset, perseverabat immotus: vir laude dignissimus legebat, audiente fraternitate, ut congruum erat; et velut si obsone vitioseque legisset, castigatus verecundabatur sapientissimus, etc., » quemadmodum scribit Theodorus Studita in ejus Vita, n. 12 (Bolland., April.). Vide Petr. Blesens., epist. 13. Suscipiatur in congregatione.] Post expletum scilicet annum, quod temporis spatium ad probandos tirones praefixerant sibi veteres monachi, ut patet ex hoc Cassiani testimonio (Lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
