# Regula 58.743.512-532

Benedict, Regula, 58.743.512 to 58.743.532. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.512

» Quapropter haudquaquam mirum videri debet quod ait Petrus Venerabilis, ad S. Bernardum scribens (Lib. i, epist. 28): « Nos quando expedire videmus annum ad novitii susceptionem integrum exspectamus: aliquando post dimidium annum caeteris illum fratribus aggregamus: multotiens non tantum mensem, aut hebdomadam, sed nec biduum praestolamur: semper tamen quod animabus utilius esse perpendimus facere non differimus; sic charitatem sequentes, regulam sequimur. » Et in Statutis (Statut. 37): « Statutum est ut pro annua et regulari probatione, saltem menstrua, hoc est unius mensis probatio erga novitios observetur antequam voto promissae obedientiae astringantur. » Porro quamvis haec praxis explicite in regula non contineatur, eam tamen his rationibus defendere nititur. Primo, quia nec Dominus, nec apostoli accedentes ad fidem in annum repellebant; sed volenti abire tantum ad sepeliendum Patrem Christus non permisit. Secundo. « Nec contrarii sumus regulae, inquit, quoniam charitatis oculum erga salutem proximi apertum habemus; perpendimus enim quia si eum ab Ordine nostro tam aspere deterreremus, ad saeculum convertens post Satanam converteretur; et qui in salutem venerat, in perniciem laberetur….. Pertractamus et hoc, quia saepe etiam invitis bona praestantur: hoc dicimus quod apud nos saepe contingere cernimus: nonnulli huic jugo colla submittentes post aliquantum temporis diversis seu tentation bus, seu tribulationibus op…essi, ad faeces mundi, quas dimiserant reverterentur, nisi cogitarent quod semel fecerunt non posse absque damnatione aeterna praevaricari; qui si aliquando hoc praesumunt, postmodum tamen hoc timore compulsi ad ovile revertuntur; et quia se aliter salvari non posse cognoscunt; velint nolint, servant quod voverunt. » Tertio, adversariis objicit, et proposito suo adaptat illud Regulae: Sic abbas omnia temperet atque disponat, ut animae salventur. Quarto, quod charitatis intuim plerumque Ecclesiae magistris Patrum instituta transgredi licet, et al utilitatem animarum regularum praecepta moderari; id quod multis probat exemplis, et fusissime tractat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
