Latin
58.743.533 to 58.743.550
Benedict, Regula 58.743.533-550
Unproofread scanNot analysed yet
His accedit Petri Damiani testimonium (Opusc. 16, cap. 9), qui relato Regulae textu, Noviter quis veniens ad conversionem non tam facitis tribuatur ingressus, sed, sicut ait Apostolus: Probate spiritum si ex Deo est; …eo sic infert: «In quibus verbis patenter cognoscitur quia quisquis ad conversionem divino spiritu provocatus accesserit, tam morosae probationis interstitio penitus non egebit. »Sed isus rationibus refragatur istud Alexandri II papae suffragium: «B. Benedicti Regula, et praecipue patris et praedecessoris nostri sancti Gregorii canonica institutio interdicit monachum ante unius anni probationem effici. »Quidquid sit, sive licite, sive illicite ante expletum probationis annum quis profiteatur, validam esse professionem, si ex utriusque potis consensu fiat, declaravit Innocentius III, asserens (3 decretal. de Requl. ,etc. ,cap. Ad apostolicam), «Tempus probationis a SS. Patribus fuisse indultum non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius, et istud mores filius valeat experiri. Si tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum, is qui converti desiderat, habitum recipit, et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente, monasticum et monachalem habitum concede…te, uterque renuntiare videtur ei quod pro se noscitur introductum: id…oque obligatur per probationem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem, et vere monachus est censendus, qui multa fieri prohibentur, quae si facta fuerint obtinent firmitatem. »Nunc vero ex decreto concilii Tridentini (Sess. 25, de Regul. ,cap. 19) emissa ante annuum probationis tempus professio nulla censetur. Nec immerito: nam, ut objiciebant olim Cluniacensibus Cistercienses, «inde contigit, ut quia incaute recipiuntur, incautius recepti conversentur; et quia ad quod veniunt venientes non intelligunt, jam caeteris sociati, quid agere debeant nesciunt; dumque in stadio more athletarum ante pugnam non exercentur, ad conflictum venientes, cum pugnare debeant fugiunt; et cum fortiter dimicantes vincere, ut pote talium inexperti vincuntur.