Latin
58.743.573 to 58.743.596
Benedict, Regula 58.743.573-596
Unproofread scanNot analysed yet
»Sed neque hoc spatio contenti fuere nonnulli. Regula S. Pachomio ab angelo tradita triennium praescribit; in ea siquidem, prout exstat apud Palladium (Laus. c. 38). haec lego: «Qui semel ingreditur, nec potest cum eis ad triennium sustinere cer- Tamen, non almittes; sed cum opera fecit difficiliora, sic prodeat post triennium. »Atque huc respicere videtur Joannes Antiochenus in oratione in monast. donationes laicis, num. 14 (Tom. I Mon. Eccles. Graec.) ,ubi sic scribit: «Sacra monachorum lex praecipit ut qui mundo mundique rebus jam renuntiat, a monasterii praeposito ac fratribus recipiatur per integrum triennium vero probetur si fieri possit monachos; et si quidem visus fuerit idoneus, tondeatur, et cooptetur ad monachorum collegium: sin minus, redeat unde profectus est. Hanc quoque triennalis probationis regulam tam civilibus quam ecclesiasticis legibus confirmatam reperimus. Justinianus imperator in novella 5 sic loquitur: «Sancimus sacras sequentes regulas eos qui singularem conversationem profitentur, non prompte mox a reverendissimis praesulibus venerabilium monasteriorum habitum percipere monachalem; sed per triennium totum, sive liberi forte sint, sive servi tolerare, nondum monasticum habitum promerentes, sed tonsura et veste eorum qui laici vocantur uti, et manere. »Et paulo post: «Cum triennio toto in ea vita permanserint, optimos semetipsos et tolerabiles aliis monachis et praesuli demonstrantes, hos promereri vestem atque tonsuram. »Idem tamen imperator alibi ita habet (Novell. 123): «Si quis ad monasticam venire vitam voluerit, jubemus ut siquidem de eo constet, quod nulli servili conditioni obnoxius sit, praesul monasterii habitum illi quando sibi visum fuerit adhibeat: si de eo non constet, cuinam conditioni obnoxius sit, intra tres annos habitum is monasticum non assumat; sed intra praedictum tempus monasterii praesul periculum facito, si pedem referre velit. »In conciliis etiam Constantinopolitanis i et ii, can. 5, decernitur, i ut nemo monachi habitu dignus putetur, priusquam triennii tempus eis ad experientiam relictum eos probatos et dignos esse tali vita ostendit.