# Regula 58.743.79-106

Benedict, Regula, 58.743.79 to 58.743.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.743.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.743.79

Si vero pars altera dissentiat ac reluctetur, minus intelligens quid Deo placeat, recordandum est Apostoli dicentis: In pace autem vocavit nos Deus; et mandatum Domini adimplendum, dicentis: Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, ct uxorem, etc., non potest meus esse discipulus: obedientiae namque Dei nihil est praeferendum. » Basilio favent eliam humanae leges, ut discimus ex S. Gregorio (Lib. ix Regist., cap. 44), qui tamen eas non probat: « quia, inquit, etsi mundana lex praecipit, conversionis gratia, utrolibet invito, posse solvi conjugium, divina hoc tamen lex fieri non permittit. » Vide Cassian. collat. 21, c. 9. Quinto, debent esse qui recipiuntur corpore sano et robusto, quo possint monasticae vitae jugum portare suavius; ac praesertim morbis contagiosis et insanabilibus carere: nam licet Fuldenses olim monachi in libello supplici ad Carolum Magnum postularint (Num. 6), « quod omnibus ad monasterium vitae hujus amore venientibus pietas congrua impendatur; et nec infirmi, neque seniores, neque delicati duritia aufugentur; sed omnes cum misericordia suscipiantur, et solatium quod petierint honeste infirmitati eorum impertiatur; » tamen experientia magistra docuit ex hujusmodi hominum receptione non parum relaxari vigorem observantiae regularis, qua nihil antiquius monachis esse debet; hinc S. Stephanus ordinis Grandimontensis institutor, « praecipimus, inquit (In Reg, cap. 44), ne quis infra viginti annos, aut homo infirmans nisi equitando aut pedibus ambulando venire possit in hac religione recipiatur; quemlibet etiam leprosum manifeste cognitum in nostra religione recipi prohibemus. » Et Institutiones Cistercienses (Dist. 10, c. 2): « Novitii, qui in probatione lepram incurrunt, de jure emittantur; sed de misericordia poterit eis provideri. Idem statuitur de caducis. » Sexto, attendendum est maxime ne suscipiendus invitus convertatur, aut cogentibus cum p…rentibus monachus fiat. Ita Fuldenses in libello supplici postulant (Num. 9), « quod nullus vi monachus lieri cogatur, ncc ad clerum tondeatur, sive liber sit, sive servus;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
