Latin
58.757.135 to 58.757.142
Benedict, Regula 58.757.135-142
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ita definii in hunc locum Hildemarus: «Obedientia est, quae in prosperis non habet de suo, et in adversis de suo habet, hoc est quae ad honorem, et delectationem, et prosperitatem saeculi pergit invite: ad tristia, et ad probra, et adversitatem saeculi pergit sponte. Si enim ad gaudia et prosperitatem ieris sponte, non es obediens; si autem ad tristia et tentationes perrexeris invite, non es obediens; unde considerare debes quae est obedientia quam agis, et vide quo animo agis. »Et Bernardus Cassinensis: «Per obedientiam autem astringitur monachus, ut non suo sensu, non sua voluntate vivat, non quo vult vadat, non quod vult faciat, sed alieno imperio, et alterius voluntati subjectus existat. »De ea cum jam plura dixerimus cap. 5, haec pauca sufficiant. Attamen priusquam ultra gradum faciamus, nonnulla circa tria haec professionis monasticae vota veniunt observanda.