# Regula 58.757.135-142

Benedict, Regula, 58.757.135 to 58.757.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.757.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.757.135

Hanc ita definii in hunc locum Hildemarus: « Obedientia est, quae in prosperis non habet de suo, et in adversis de suo habet, hoc est quae ad honorem, et delectationem, et prosperitatem saeculi pergit invite: ad tristia, et ad probra, et adversitatem saeculi pergit sponte. Si enim ad gaudia et prosperitatem ieris sponte, non es obediens; si autem ad tristia et tentationes perrexeris invite, non es obediens; unde considerare debes quae est obedientia quam agis, et vide quo animo agis. » Et Bernardus Cassinensis: « Per obedientiam autem astringitur monachus, ut non suo sensu, non sua voluntate vivat, non quo vult vadat, non quod vult faciat, sed alieno imperio, et alterius voluntati subjectus existat. » De ea cum jam plura dixerimus cap. 5, haec pauca sufficiant. Attamen priusquam ultra gradum faciamus, nonnulla circa tria haec professionis monasticae vota veniunt observanda.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
