Latin
58.757.92 to 58.757.111
Benedict, Regula 58.757.92-111
Unproofread scanNot analysed yet
licet id praescripserit olim S. Aurelianus, et Vallisoletani in Hispania in professione promittant stabilitatem perpetuae inclusionis. Nonnulli enim sunt casus et rationes pro quibus licite potest aliquis exire: tres recenset Hildemarus, scilicet pro melioratione, pro salvatione atque obedientia. Pro melioratione, ut perfectius in alio quam in proprio monasterio vivat, licet in eo observantia vigeat; pro salvatione, ut periclitantem in eo quo stabilitatem vovit monasterio, salutem suam tutetur; pro obedientia, quando abbas jubet. Quatuor alias causas assignat Julianus Parisius in libro de Prima vivendi Ratione Cisterciensium: i° ad fundandum novum monasterium; 2° propter inopiam illius coenobii in quo vovit stabilitatem; 3° ad agendam poenitentiam pro commissa aliqua culpa; 4° ad reformanda monasteria quae ab arctiori disciplina deflexerunt. De secundo et tertio casu exstat Gregorii IX decretum in constitutione pro monachis Benedictinis: «Si paupertas loci, vel defectus loci, vel defectus ordinis, seu poena delicti hoc exigit, ut de sedibus propriis monachi aliqui emittantur, abbates ad quos missae fuerint personae hujusmodi, eas recipere non recusent, quandlu visitatoribus visum fuerit expedire, nisi tales fuerint quod eorum conversatio non possit sine gravi scandalo tolerari: quod si eas recipere noluerint cum possint, per visitatores compellantur, etc. Vide Haeftenum lib. iv, tract. 6, disq. 3 et 4. Conversio morum duplex vulgo concipitur, a malo ad bonum, et a bono ad melius. Quae Hildemaro dicitur eradicatio vitiorum et plantatio virtutum, per quam «monachus obligat se ut non saeculariter vivat, sed mores suos secundum regulam dirigat, »ut post Bernardum Cassinensem, Nicolaum de Fractura, et Boherium, loquitur Joannes de Turrecremata. Sed Boherio in secundo commentario, «conversio morum in hoc casu est idem quod abrenuntiatio mundanorum, quae triplex est. Prima est, inquit, qua corporaliter universas divitias mundi fa cultatesque contemnimus. Secunda, qua mores et vitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus.