Latin
58.761.146 to 58.761.162
Benedict, Regula 58.761.146-162
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de cooperiendo tribus diebus novitii capite hic legitur; statutum exstat in conc lio Aquisgranensi, can. 35. Item ex eodem Hildemaro ibidem. Postquam compleverit annum, et visus fuerit patiens, et obediens, et probatus, tunc venire debet in capitulum, et debet dicere illi abbas: Si potes observare? Et ille si responderit: Domino juvante possum et volo; tunc debet dicere illi abbas: Ecce, frater, si vis Deo omnipotenti monachico habitu deservire, et placet tibi sancta regula, vade et vende omnia, et da pauperibus, et veni, sequere Christum. Si ille dixerit, quia in hoc monasterio volo tribuere; tunc dicat illi abbas: Frater, adjuvante Deo, nobis non est necessaria tua res, eo quod nostram indigentiam habemus unde suppleatur; sunt enim pauperiores nobis, aut etiam monasteria, vel certe parentes tui plus sunt pauperes quam nos, et ideo melius est ut pro mercede illis tribuas, qui plus indigent, quam nobis. Si autem ille dixerit, quia volo pro mercede animae meae magis in hoc monasterium tribuere quam alteri dare, tunc debet rem suam aut pauperibus, aut in monasterium dare. Cum hoc fecerit, tunc debet venire in oratorio, et ibi exui suis vestibus, et vestiri rebus mo nasterii in uno angulo oratorii, petitione jam facta. Et hoc notandum est, sive antequam promittat, sive post vestietur in oratorio, nihil obstat, tantum ut caput ejus post promissionem veletur, et in die septimo (Al. octavo) debet develari, quia vice baptismi est melota. Deinde debet venire ante altare, et ibi dicere debet: Promitto me de stabilitate mea, et conversionem morum meorum, et obedientiam coram Deo et sanctis ejus. Deinde illam petitionem suam, quam scriptam habet, secundum regulam debet ponere super altare…. et postquam posuerit, tunc debet dicere tribus vicibus: Suscipe me, Domine, se cundum eloquium tuum, et vivam;