Latin
58.761.15 to 58.761.38
Benedict, Regula 58.761.15-38
Unproofread scanNot analysed yet
Solum quippe id a me posse exigi arbitror, quod promisi. Videtis jam ergo obedientiae limites quos requiritis, si modus est obeditionis, tenor professionis, nec se valeat extendere potestas imperantis, nisi quatenus attigerit votum profitentis. »Tertium, nullam paupertatis aut castitatis mentionem facit in ea professionis formula quam nobis praescripsit, id quod nobiscum commune est Carthusianis, Praemonstratensibus, Carmelitis, et Eremitis S. Augustini, ut probat Haeftenus lib. iv, tract. 6, disq. 6; neque temen minus tenentur monachi ad castitatem et paupertatem quam ad obedientiam; quippe, ut ait Innocentius III (Cap. Cum ad monasterium), «Abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere. »Sunt qui paupertatem et castitatem sub conversione morum contineri existimant, ut Bernardus Cassinensis, Boherius et alii: nonnulli sub obedientia, ut S. Thomas, Turrecremata, etc. Certe sub utraque, imo etiam sub stabilitate. Haec enim ita monasticae professioni sunt connexa. ut ab ea nequeant separari, et qui unum promiserit alia promittere censeatur, non secus ac clerici dum sacris ordinibus initiantur, tacite continentiam profiteri noscuntur. Non defuerunt tamen, nec desunt etiam nunc ex nostris, qui castitatem et paupertatem explicite voveant, ut Dionysiani, quorum formulam supra retulimus; Caelestini, ex eorum Constitutionibus, cap. 5, §13; nonnullae sanctimoniales in Gallia et in Belgio. Quartum, professionem emittendam esse in oratorio, uti cum sancto Benedicto decernit S. Fructuosus in Regulae cap. 21, statuens ut «expleto anno, probatus moribus, et laboribus elimatus, percepta in ecclesia benedictione, fratrum societate donetur. »Et recte quidem, ut actio sacra in loco sacro perageretur, et qui Deo se consecrat, Deum, qui speciali modo templum inhabitat, habeat praesentem. Quintum, ut magis sollicitos reddendae professionis faceret monachos, Deum et sanctos ejus testes adhiberi voluit: coram Deo et sanctis ejus, inquit.