# Regula 58.761.163-183

Benedict, Regula, 58.761.163 to 58.761.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.761.163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.761.163

et ne confundas me ab exspectatione mea. Deinde omnis congregatio tribus vicibas, sicut Regula dicit, debet respondere. Tunc debet ille novitius prostratus jacere in terra, et omnis congregatio solummodo genibus fixis: et debent pro illo cantare istos psalmos, id est, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et De profundis, et caeteros psalmos qui ad hoc pertinent. Post haec debent surgere, et dicere haec capitula: Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te: Convertere aliquantulum et deprecabilis esto super servum tuum: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Et oratio postea dicatur pro illo. Ex ms. codice S. Benedicti Floriacensis. Cum autem novitius in cella novitiorum regulae examinatione jam bene probatus fuerit, egrediatur pariter cum suo magistro, veniant in capitulo; ipse vero novitius, ut sibi traditum fuerit, prosternatur ante pedes abbatis; residentibus fratribus cunctis, et deposcat sociari se sanctae congregationi. Si vero sibi concessum fuerit, festinet et osculetur pedes abbatis. Deinde in conspectu omnium fratrum flexis genibus faciat suam petitionem. Abbas vero jubeat sibi scribere professionem; aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus, qui scit, scribat. Jamque cum hora tertia decantata luerit, vel litania, praesente abbate, et cunctis astantibus fratribus, ipse novitius secum gestans chartulam, veniat ante altare, elevataque voce dicat: Ego frater ille promitto stabilitatem meam, et conversionem morum meorum, et obedientiam secundum regulam S. Benedicti, coram Deo et sanctis ejus, et in praesentia domni ill. abbatis. Mox ipse manum suam super altare ponat, statimque hunc versum dicat: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. Et per unumquemque versum flectat genua, quem versum omnis congregatio respondeat adjungentes Gloria Patri.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
