# Regula 58.761.210-233

Benedict, Regula, 58.761.210 to 58.761.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.761.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.761.210

Respondet: Volo. Item abbas: Vis assumere conversionem morum tuorum? Respondet: Volo. Item abbas: Vis profiteri obedientiam secundum Regulam B. Benedicti? Respondet: Volo. Et abbas subdit: Deus auxilietur tui. Inde legit novitius praedictam professionem, vel alius rogatus ab ipso, qua perlecta, ponit eam super caput suum, et deinde super altare. Post quae, provolutis genibus quatuor in partibus in modum crucis, dicit versum Suscipe me, etc., ut supra. Et post Gloria Patri dicitur Kyrie eleison: Pater noster, et litaniae, ipso novitio in silentio ad terram prostrato ante altare usque ad finem missae. Quandiu tamen litaniae dicuntur, fratres flexis genibus in choro esse debent. Dictis vero litaniis sequuntur orationes valde devotae a Patribus institutae, et statim post communionem, priusquam dicatur oratio, benedicuntur vestes novitii, quae ante altare plicatae existunt, cum suis orationibus; et adolentur, et asperguntur aqua benedicta ab abbate, et post Ite, missa est, surgit a terra novitius, et exuto ab eo habitu primaevo non benedicto, induitur benedicto, diceute abbate: Exuat te Dominus, etc. Et dato osculo ab abbate, omnes dant …i per ordinem fratres osculum pacis, et cooperto capite per dies tres, in continuo silentio perseverat, sacram communionem recipiens in eisdem; et sic completur quod dicitur: Et jam in ilio die. Vid. lib. v de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 4. Hactenus antiqui professionis monasticae ritus. Restat ut de aetate ad profitendum necessaria aliquid dicamus. Rem ipsam non absolute definit S. P. Benedictus, ut pote qui nullam aetatem serviendo Dee non aptam judicans, ipsos etiam infantes et pueros in monasteriis suscipi voluit: non immerito tamen antiquis Patribus visum est aliquos juniorum devotioni et zelo limites praefigere, ne suscepta incaute et absque maturo satis judicio religiosa professio, eam postea excutere non valenti taedio sit et molestiae.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
