# Regula 58.761.234-247

Benedict, Regula, 58.761.234 to 58.761.247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.761.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.761.234

Ea ratione Basilius Magnus, qui omnem Deo serviendo aetatem idoneam ducebat, virginitatis nihilominus professionem ante adultam aetatem firmam et stabilem esse nolebat. Ita quippe in Regula a Rufino translata (Cap. 7): « Omne tempus a prima aetate opportunum quidem esse ducimus ad suscipiendum timorem et eruditionem Domini: firma tamen tunc erit professio virginitatis, ex quo adulta jam aetas esse coeperit, et ea quas solet nuptiis apta deputari, ac perfecta. » Et in epistola ad Amphilochium 2, can. 18: « Professiones autem ab eo tempore judicamus, quo aetas rationis complementum habuerit: non enim pueriles voces omnino in his esse ratas existimare oportet; sed eam quae supra sexdecim vel septemdecim annos nata fuerit, rationisque compos, et diu examinata, probataque perseveraverit, et ut admittatur precibus contendat, tum oportet in sacrarum virginum catalogum referri, ejusque confessionem comprobare, et ejus infirmationem inexorabiliter punire. » Verum non usque adeo progreditur synodus vi in Trullo celebrata, annos duntaxat decem in profitente requirens can. 40, ubi sic loquitur: « Qui ergo monachicum jugum est subiturus, ne sit minor quam decem annos natus, ejus quoque rei examinatione in praesulis arbitrio sita, an augeri tempus conducibilius existimet ad introductionem et constitutionem in vita monastica. » Utriusque vero sententiam et definitionem amplectitur conciliatque Leo imperator (Novella 6), hac ratione ut qui anno decimo sexto aetatis monasticam vitam capessunt, liberam suorum bonorum dispositionem habeant: secus qui decimo, donec ad legitimam aetatem perveniant. Paulo severior saltem quoad loca nonnulla S. Gregorius, qui ante annos decem et octo adolescentes in monasteriis admitti vetat: « quia, inquit (Lib. i, epist. 48), dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante decen et octo annorum tempora suscipi prohibemus. V… si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in Romanam urbem transmittat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
