Latin
58.761.248 to 58.761.269
Benedict, Regula 58.761.248-269
Unproofread scanNot analysed yet
»Eamdem aetatem requirit alter Gregorius papa IX in sua pro Benedictinis monachis constitutione: «Nullus autem qui aetatis suae annum octavum decimum non attigerit, admittatur, nec talibus admittendis permissio ulla fiat. »Similiter Oxoniense concilium anno 1222 apud Spelmannum (Tom. II Concil. Angi.) : «Monachi infra decimum octavum anuum non recipiantur, nisi evidens utilitas vel necessitas aliud inducat. »Et Cistercienses Institutiones (Dist. 10, cap. 1): »Novitii infra decimum octavum annum recepti a visitatoribus ejiciantur. Abbates vero qui tales scienter receperint, quanto tempore eos retinuerint, tanto tempore sint in pane et aqua omni sexta feria. Excipiuntur ab hac lege qui remotas inhabitant regiones; ut pote Phrygiam, Hungariam. Poloniam, Bohemiam, Livoniam, et Germaniae partes, et alia loca, in quibus adulti raro veniunt ad conversionem, quibus indulgetur ut a quindecim annis et supra ad conversionem venientes licite recipiant. Si vero infra annos quindecim receperint, poenae subjaceant praenotatae. »Antea tamen novitios ubique recipiebant post expletum annum aetatis decimum quintum, ut patet ex libro Institutorum, c. 76: quam etiam aetatem tantum pro admittendis ad professionem requirunt Gregorius IX et Nicolaus IV in suis bullis ad Cluniacenses; licet Petri Venerabilis statutum legamus (Statut. 36), «ut nullus etiam ex concessione futurus monachus regularibus usque ad viginti annos vestibus induatur.» Haec aetas Guigoni Carthusiensium priori maxime placuit, cujus antiqua Statuta haec legunt (Cap. 27): «Pueros sive adolescentulos non recipimus, quia per eos monasteriis multa contigisse dolemus, et magna spiritualia simul et corporalia pericula formidantes; sed viros qui juxta praeceptum Domini per manum Moysi, viginti ad minus annorum sacra possunt ad bella procedere. »Ita etiam Stephanus ordinis Grandimontensis institutor in Regula (Cap. 44): «Praecipimus, inquit, ne quis infra viginti annos…. . in haec religione recipiatur; »cujus decretum renovarunt postea Innocentius IV et Clemens V in suis constitutionibus pro dicto ordine.