# Regula 58.761.248-269

Benedict, Regula, 58.761.248 to 58.761.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/58.761.248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/58.761.248

» Eamdem aetatem requirit alter Gregorius papa IX in sua pro Benedictinis monachis constitutione: « Nullus autem qui aetatis suae annum octavum decimum non attigerit, admittatur, nec talibus admittendis permissio ulla fiat. » Similiter Oxoniense concilium anno 1222 apud Spelmannum (Tom. II Concil. Angi.): « Monachi infra decimum octavum anuum non recipiantur, nisi evidens utilitas vel necessitas aliud inducat. » Et Cistercienses Institutiones (Dist. 10, cap. 1): » Novitii infra decimum octavum annum recepti a visitatoribus ejiciantur. Abbates vero qui tales scienter receperint, quanto tempore eos retinuerint, tanto tempore sint in pane et aqua omni sexta feria. Excipiuntur ab hac lege qui remotas inhabitant regiones; ut pote Phrygiam, Hungariam. Poloniam, Bohemiam, Livoniam, et Germaniae partes, et alia loca, in quibus adulti raro veniunt ad conversionem, quibus indulgetur ut a quindecim annis et supra ad conversionem venientes licite recipiant. Si vero infra annos quindecim receperint, poenae subjaceant praenotatae. » Antea tamen novitios ubique recipiebant post expletum annum aetatis decimum quintum, ut patet ex libro Institutorum, c. 76: quam etiam aetatem tantum pro admittendis ad professionem requirunt Gregorius IX et Nicolaus IV in suis bullis ad Cluniacenses; licet Petri Venerabilis statutum legamus (Statut. 36), « ut nullus etiam ex concessione futurus monachus regularibus usque ad viginti annos vestibus induatur.» Haec aetas Guigoni Carthusiensium priori maxime placuit, cujus antiqua Statuta haec legunt (Cap. 27): « Pueros sive adolescentulos non recipimus, quia per eos monasteriis multa contigisse dolemus, et magna spiritualia simul et corporalia pericula formidantes; sed viros qui juxta praeceptum Domini per manum Moysi, viginti ad minus annorum sacra possunt ad bella procedere. » Ita etiam Stephanus ordinis Grandimontensis institutor in Regula (Cap. 44): « Praecipimus, inquit, ne quis infra viginti annos….. in haec religione recipiatur; » cujus decretum renovarunt postea Innocentius IV et Clemens V in suis constitutionibus pro dicto ordine.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
