Latin
58.761.58 to 58.761.70
Benedict, Regula 58.761.58-70
Unproofread scanNot analysed yet
»Sed multo clarius Smaragdus, qui utriusque et petitionis et promissionis formulas in suo commentario exhibet. Promissionis formulam supra retulimus, hic petitionem repraesentare alicujus erit fortassis operae pretium. Monachatus mei tirocinium diligenter attendens, considero quod petitioni meae primum non facilis monasterii concessus est introitus, sed di… mihi pulsanti, vix hospitii locus est attributus misericorditer, in quo perpaucos dies demoratus, novitiorum sum domum progressus, in qua mihi dura et aspera primo diligenter a seniore sunt praedicata, et stabilitatis meae promissio suppliciter adimpleta, qui senior comminans mihi haec terribiliter verba auribus intimabat: Sciendo scias quoniam si post promissionem regularis observantiae retro convertens respexeris, aptus regno coelorum non eris. Insuper qualibus te tectum vestibus monasterii claustra susceperunt, in talibus te fore ab illis projiciendum cognosce. Et quia te pannis exspoliatum veteribus, pariterque exspoliatum vitiis perdiderat mundus, fas est utroque vestitum suum recipiat servum ad ignominiam omnium in perpetuo servandum. Ego autem Davidico confortatus exemplo. Domino clamans, a…ebam: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras: certissime sciens, quia si particeps Christi passionis fuero, ero et resurrectionis. His et similibus confortatus divinis oraculis, omnia me constanter perpeti pro vita proliteb…r aeterna. Hanc nostram cernens Pater constantiam, ter jussit in anno per ordinem nobis legere pariterque tradere regulam cum protestatione monentis atque dicentis: Ecce lex sub qua militare vis: si potes observare, ingredere; si non potes, liber discede. Hoc ergo videns ordinatissimum, atque morosum mihi spatium attributum, dubitationis aditu praetermisso, ut me jam vestro corpori sociare d…cmini, lacrymabiliter r…gans deposco. Ego vero jam mecum salvationis deliberatione salubriter adhibita, promitto in omnibus hujus regulae custodire. Domino juvante, insti uta, libenterque abbatis mei servare praecepta, fratrumque majorum cunctis Domino favente obtemperare mandatis, et propter aeternam libertatem legibus hujus regulae deinceps me polliceor fideliter mancipari, ita ut jam non mihi ex hac die liceat egredi de monasterio, collumque sub regulae excutere jugo, quod sub annali optione aut excusare licuit, aut suscipere;