Latin
58.773.25 to 58.773.63
Benedict, Regula 58.773.25-63
Unproofread scanNot analysed yet
»Sed ex his omnibus constat quam longe a veteri monachorum disciplina dissideant ii qui novitios ad professionem ante non admittunt, quam pacto pretio, summa constituta solvatur, ita ut si vel unus deficiat nummus, ad saeculum forte perituri reverti cogantur. Certe nullum hujus corruptionis vestigium in antiquis deprehendimus regulis, quae aut omnino pauperibus erogatis facultatibus, quidquam dari monasterio vetant; aut si quid tribui permittant, ita plane permittunt, ut prius egenis distribui consulant. Imo legimus apud Hildemarum aegre a monasteriis accepta fuisse sponte oblata a novitiis bona, id quod probat professionis admittendae ritus ex eo supra relatus. Horruerat prorsus diabolicum hoc Simonis Magi inventum Carolus Magnus cum in Capitulis suis definit (Num. 15), «ut nullus abbas pro susceptione novitiorum praemium quaerat; »horruerat et concilium. Nicaenum ii, act. 8, cap. 19; horruerat Francofordiense anno 794, can. 16; horruere Aquisgranense, can. 75; Melphense an. 1090, can. 7; Westmonasteriense an. 1127, cap. 3, et an. 1175; Lateranense iii, an 1179, cap. 10; Londonense an. 1200, cap. 14; Lateranense iv, an. 12l5; Oxoniense an. 1222, et Senonense sub Tristando, an. 1485: quae omnia monstrum istud suis decretis et sanctionibus confodere tentarunt. Verum an idcirco excusandi sunt parentes qui privatos haereditate debita filios in monasterio intrudunt, hic non discutio. Vide interim, si lubet, Rodulfi abbatis S. Trudonis ad Sibertum priorem S. Pantaleonis epistolam cum Mabillonii notis in Veterum Analectorum tom. II. Ex hoc etiam Regulae loco Petrus Venerabilis recte infert licitum esse monachis terras habere et possessiones. Cum enim Cistercienses objecissent Cluniacensibus quod in nullo discreparent a saecularibus, ut pote qui «castra, villas, et rusticos, servos, et ancillas, et, quod deterius est, thelonearia lucra, et fere cuncta hujusmodi emolumenta indifferenter »susciperent, inter alia haec reposuit: «Regulam imprimis obtendimus; tractans quippe de novitiis suscipiendis ait: Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione conferat monasterio.