# Regula 59.781.107-129

Benedict, Regula, 59.781.107 to 59.781.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.781.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.781.107

qui tamen infra annum filium revocare poterit. Deinde idem jus competere tutori, quia tutor parenti, q…oad omnia quae ad filii educationem pertinent, succedit, nec jus hunc casum excepit. Imo posse tutorem invita matre, non vero matrem reluctante tutore filium offerre. Econtra vir clarissimus Petrus de Gussanvilla in notis ad epist. 54 Petri Blesensis scribit non licere tutoribus, affinibus et consanguineis addicere in monasterio in perpetuum impuberes patre et matre orbatos nolentes. Citatque ad id concilium Aurelianense v, Toletanum ix et x, SS. Benedictum, Lan francum et Bernardum, qui voce parentes utuntur, quae proprie patrem et matrem significat, non affines, non consanguineos, non tutores. Eadem est Mabillonii sententia in Veterum Analectorum tomo III (Pag. 479), et Caroli Cointii in Annalium Ecclesiae Francorum tom. I, ad annum 544. Poterant tamen parentes per alios filios suos offerre, ut patet ex Othlono in Vita S. Bonifacii, cap. 2 (Saec. iii Ben., part. ii), qui quinquenn sab aegrotante patre per legatos idoneos ad monasterium directus est; et ex formula oblationis apud Clunianenses usit…ta, qua monachus puerum offert Deo in monasterio vice parentum ejus. Atque ita intelligendus videtur Petrus Boherius, dum ait in sub monasterio pueros aut a parentibus, aut ab amicis oblatos fuisse. Poterant etiam ipsi tutores et consanguinei, cum id infantes desiderarent, eos offerre; secus si reluctarentur. Aliquando etiam adultos legimus a parentibus oblatos, de quibus vide quae diximus in lib. v de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 5. Faciant petitionem, quam supra diximus.] Superiori capite nimirum, promitientes etiam pro filio stabilitatem, conversionem morum, et obedientiam, ut patet ex Smaragdo, Hildemaro, Boherio et aliis, ex quibus corrigas Bernardum Cassinensem, qui petitionem hic interpretatur illam qua parentes abbatem et congregationem simul rogant filios suos in monasterio enutriri.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
