# Regula 59.781.24-46

Benedict, Regula, 59.781.24 to 59.781.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.781.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.781.24

» Quamvis ista non sapuerit Leofricus decimus abbas S. Albani in Anglia, qui, ut scribit Matthaeus Parisius (Vitae viginti trium abbatum S. Alb.), « acceptor fuit personarum: nullum nisi genere clarum, vel saltem legitimum in monachatum admisit, asserens ignobiles et illegitimos, ignotos maxime et instabiles, ad enormia fore proniores. » At longe aliter sentiebat S. Fulgentius (In ejus Vita, apud Boll., 1 Januar.), qui « quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare saeculo sapienter admonendo faciebat, et quamvis nihil habentes habendi voluntatem contemnere suadebat. » Et S. Gildasius abbas Ruyensis (Saec. i Ben.), qui « ut plures Domino offerre posset alumnos, collegit monachos secum tam ex nobilibus quam ex pauperibus, pupillis et orphanis, » quemadmodum habent ejus acta, num. 12. Et certe vera et certa est Gerardi Belgae monachi sententia: « Tanto indignius esse pauperem non admittere, quanto turpius est monachum superbire; si tamen non tam fortuna quam spiritu insuper probentur Christi pauperes esse, et appareat non venire paupertatem exuere, sed diligentius quaerere. » Haec obiter dicta sint occasione tituli hujus capitis, qui est De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur. Ad textum venio. Si quis forte de nobilibus.] Nobiles hic S. Benedictus intelligit, non s ricte, pro insignitis aliquo gradu, titulo, aut dignitate, qua distinguantur a plebeiis; sed late, pro potentibus et divitibus quibuscunque, « sive sint nobiles sive ignobiles, inquit Hildemarus, id est, de illis dicit qui divitias habent. » Et Boherius: « De nobilibus, id est divitibus et potentibus. » Et sane nobiles hic pauperibus S. Pater opponit. Offert filium suum Deo in monasterio.] Regularibus disciplinis instituendum, et in perpetuo Dei servitio ibidem permansurum. Si ipse puer minori aetate est.] « Id est, si est minor quatuordecim annis, » inquit Richardus de S. Angelo. Et Boherius: « Haec est minor aetas in masculo quatuordecim annorum, et in femina duodecim.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
