Latin
59.785.39 to 59.785.57
Benedict, Regula 59.785.39-57
Unproofread scanNot analysed yet
»Et sic offerant eum.] Idque ex decreto concilii Aquisgranensis, can. 36: «Tempore oblationis, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intelligibili ipse puer confirmet. »Sed juvat hic integrum oblationis ritum ex Hildemaro describ…re: «Ita faciendum est. Debet, si pater est vivus, dicere pater; si autem mortuus est, dicere mater; nam alius propinquus non debet. Id est: Promitto ego ille coram Deo et sanctis ejus, pro filio meo, de stabilitate sua, et conversione morum suorum, atque obedientiam habendam. Et debet habere petitionem scriptam, et promissionem in manu pro filio suo, verbi gratia, cum lectum fuerit Evangelium, quando debent offerre, antequam incipiant offertorium, debet ponere in dextra manu filii sui oblatam cum mappula, in sinistra autem amulam vini. Deinde debet illum pater ante se tenere infantem, et debet involvere manum filii sui in illa mappula cum qua offert; quia de ipsa mappula dicitur palla altaris, non de altaris panno sacrato. Deinde debet tenere manu sua manum filii involutam in illa mappula, et petitionem qua firmat filium suum in illo monasterio; et debent adesse testes. Tunc abbas interrogare illum isto modo: Quid petis, frater? Ille debet respondere dicens: Volo tradere filium meum Deo omnipotenti, ad serviendum sibi in hoc monasterio, quia praecepit Dominus in lege filiis Israel, ut offerrent filios suos Deo: et propterea ego volo hunc filium meum similiter Deo offerre. Deinde debet dicere abbas testibus: Auditis, fratres, et videtis quid iste dicit? Isti debent dicere: Audimus et videmus. Tunc debet ille pater ante se filium suum docere ad illum locum ubi homines offerre consueverunt. Deinde debet presbyter tollere oblatam et amulam de manu infantis, tentam in manu patris; et abbas debet recipere infantem, et tollere petitionem, ita tamen ut pater illam petitionem super altare ponat, eo quod abbas illam petitionem desuper altare debet tollere, quia sic in capitulo quinquagesimo octavo: Desuper altare ponat;