# Regula 59.785.58-80

Benedict, Regula, 59.785.58 to 59.785.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/59.785.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/59.785.58

et alibi: Non reddat illam petitionem, quam desuper altare tulerit. Verumtamen melius est, si potest fieri, ut abbas cantet missam, ut ille accipiat etiam illa oblata, et vinum. Ideo praecepit B. Benedictus cum oblatione offerri, ut per hoc, quod foris ostenditur, sig…cetur hoc quod geritur: id est sicut oblatio efficitur holocaustum Domino, ita etiam ille infans holocaustum Domino efficiatur, etc. » Vide Lanfranci Statuta, c. 18; Udalricum, lib. iii, c. 8, et lib. v de Antiq. monach. Ritibus, cap. 5. De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per se, nunquam per suffectam personam, nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent, aut tribuant occasionem habendi.] « Multis enim modis, ut ait Bernardus Cassinensis, potest aliquis invenire occasiones, ut pote si forte rogarent aliquem ut puerum oblatum suum faceret haeredem; vel si eum alicui substituerent instituto, et diversis aliis modis, quos malitiosi homines adi…- venire noverint. » Quanam vero ratione hanc promissionem facere debeant parentes, ita exprimit Hildemarus: Pater, « quando offert filium suum, tunc debet dicere: Sancti, promitto per viventem in saecula quia nunquam do illi haereditatem suam, aut aliquid quidquam; sed exhaeredo illum ab omni mea haereditate, ut exhaeres sit in perpetuum, ita ut per nullum ingenium possit quaerere haereditatem meam pro successione sua. » Aliquid hujusmodi videre est in formulis petitionis apud Smaragdum et alios a nobis supra citatos. Sed Boherius in primo comment., « hoc, inquit, apud nos non servatur, » forte ex aliquo apostolicae sedis privilegio, quo monachis potestas facta fuerit parentum haereditatis participes fore: cujusmodi legimus olim concessum ab Innocentio IV monasterio S. Theodorici prope Remos in Hist. ms. ejusdem monasterii ad annum 1247, et ab eodem, et a Nicolao monachis S. Germani a Pratis in hunc modum: « Auctoritate vobis praesentium indulgemus ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, quae personas fratrum qui, e saeculo fugientes, in monasterio vestro habitum religionis assumunt, ibique se vinculo professionis adstringunt, contigissent ratione successionis, vel alio justo titulo in eodem saeculo permanendo, percipere, petere ac retinere libere, exceptis rebus feudalibus, valeatis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
