Latin
Chapter 59
Benedict, Regula 59.789
Unproofread scanNot analysed yet
Idem patet ex conciliis. Concilium Toletalum iv (Can. 49): «Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit: quidquid horum fuerit alligatum, tenebit. Proi… de his ad mundum reverti intercludimus, et omnem ad saeculum interdicimus ingressum. »Et infra (Can. 55): «Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam totonderunt se, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam, ex qua recesserunt, revocentur. Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertentur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et hi qui detonsi a parentibus fuerunt, aut sponte sua amissis parentibus seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, ete. »Concilium Wormatiense (Can. 21): «Si pater, vel mater, filium filiamque intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderit disciplina, non liceat eis postquam ad annos pubertatis pervenerint egredi, et matrimonio copulari. Hoc ergo omnibus devitandum est, quia nefas est ut oblatis Deo a parentibus filiis voluptatis frena laxentur. Igitur, ut praediximus, non liceat eis susceptum habitum unquam dimittere, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, in religionis cultu habituque, velint, nolint, permanere cogantur. »Concilium Triburiense (Can. 6): «Quem progenitores ad monasterium tradiderunt, et in ecclesia coepit canere et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit; sed si discesserit, reducatur; si tonsuram dimiserit, rursus tondeatur; uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur. »His accedit Gregorii papae II ad S. Bonifacium Germanorum apostolum, qui summum pontificem hac de re consufuerat, responsum, cujus verba expressit concilium Wormatiense a nobis supra relatum; hinc Lambertus quidam apud Gratianum, qui invitus inter octavum et decimum annum a patre cuculla indutus fuerat, nec multo post ab episcopo etiam invitus habitum monachicum acceperat, postea reclamans a Nicolao I pontifice absolvitur et dispensatur, non quia minori aetate veste monastica indutus postea reclamavit, sed quia invitum pater cuculla induisset, nec manum ejus palla altaris involvisset, nulla ab abbate benedictione percepta. Sed et S. Bernardus ad Robertum nepotem, qui defectionis suae a Cisterciensibus ad Cluniacenses inter alias rationes hanc afferebat, quod Cluniacensi coenobio a parentibus oblatus fuerat, scribens ita respondet (Epist. 1): «Quanquam dubium non sit promissum illum fuisse, non donatum; nec enim petitio quam Regula praecipit pro eo facta fuit a parentibus, nec manus illius cum ipsa petitione involuta palla altaris, ut sic offerretur coram testibus. »Si ergo ita oblatus fuisset, rata omnino exstitisset ejus oblatio. Et alibi (Epist. 324) docet Thomam in monasterio S. Bertini olim oblatum prohibendum non esse quominus a Bertinianis transiret ad Clarevallenses, non quia non ligaret ejus oblatio, sed quia «votum parentum integrum manet, et oblatio eorum non est exinanita, sed cumulata. »