# Regula 6.178.1-27

Benedict, Regula, 6.178.1 to 6.178.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.178.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.178.1

De Taciturnitate. Faciamus quod ait propheta: Dixi, Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea: posui ori meo custodiam: obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. xxxviii). Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere; quanto mngis a malis verbis propter poenam peccati debet cessare …! Ergo quamvis de bonis et sanctis et aedificationum … eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem, rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est…: In multiloquio non effiugies e peccatum (Prov. x). Et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. xiv). Nam loqui et docere, magistrum condecet; tacere et audire, discipulo f convenit. Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subjectione reverentiae g requirantur, ne videatur plus loqui quam expedit h. Scurrilitates vero vel verba otiosa, et risum moventia, aeterna clausura in omnibus locis damnamus: et ad talia cloquia discipulum aperire os non permittimus. COMMENTARIUS. Faciamus quod ait propheta.] Acute observat hic Hildemarus, et post eum Bernardus Cassinensis et Nicolaus de Fractura S. Benedictum suos discipulos alioquentem non simpliciter dixisse faciatis, sed faciamus; nimirum miscet se fratribus suis, nec aliud ab ipsis requirit, quod ipse primus ante alios non paratus sit exsequi. Dixi, Custodiam vias meas.] Id est omnes vitae actus, de quorum custodia diximus cap. 4. Ut non delinquam in lingua mea.] Difficile ergo membrum hominis lingua, quae ne delinquat tali indiget custodia; diflicile prorsus: « quis enim, ut S. Bernardi verbis utar (Serm. 17, de divers.), numeret quantas modicum linguae membrum contrahat sordes, quam multiplex in labiis incircumcisis immunditia coaguletur? quanta sit pernicies oris incircumscripti? Est enim lingua dissoluta in sermonibus otiosis, est lingua impudica, est et magniloqua; quarum prima lasciviae, sequens arrogantiae famulatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
