Latin
6.178.28 to 6.178.47
Benedict, Regula 6.178.28-47
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam lingua dolosa, et item lingua maledica; quarum altera in falsiloquam et adulatoriam subdividitur; altera vero nunc in facie contumeliam irrogat, nunc detrahit in occulto. »Et Prirus Damiani (Opusc. 9, c. 27): «Dicit Apostolus: Omnia siquidem ferarum genera in lingua reperientur. Ibi quippe est levitas volucrum, ibi ferocitas bestiarum, ibi fraus virulenta serpentium: volatiles enim sunt qui proferunt in coelum os suum, et quorum os locutom est vanitatem, quasi volucrum levitatem; feroces sunt bestiae qui exacuerunt ut gladium linguas suas; serpentes postremo sunt, de quibus dictum est: quia venenum aspidum sub labiis eorum. »Posui ori meo custodiam.] Non parietem, sed custodiam, sive ostium, aut janua, quae «aliquando clauditur, aliquando aperitur…… ut tempore suo taceat, et tempore suo quae dicenda sunt dicat, »inquit Hildemarus. Vel etiam, ut ait Bernardus Cassibensis, «Custodia diel potest silentii clausura, sive ostium in quo virtus taciturnitatis est ad custodiam quaedam clavis; unde majores nostri solent dicere, quod silentium est clavis religionis. »Obmutui et humiliatus sum.] Quae duo, ut notat Hildemarus, simul conjunxit, quasi diceret: Non superbe tacui; sunt enim nonnulli aut per superbiam, aut per iram tacentes, de quibus S. Gregorius (Lib. xxxiv Moral. ,cap. 20): «Aliquando superbi proterva quae sentiunt, nequaquam produnt; ei hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt, qui per dolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes cum male loqui soleant, pejus tacent; quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. »