# Regula 6.179.1-14

Benedict, Regula, 6.179.1 to 6.179.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.179.1

Et silui a bonis.] Ex quo S. Benedictus infert: Hic ostendit propheta si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessare!] Prophetae verba ad silentii commendationem adaptat S. Pater, licet in proprio et genuino sensu de praedicatoribus, peccatorum vitia eum coercere nequeunt, silentibus intelligenda videantur: verum, ut ait S. Gregorius (Lib, ii Regist., c. 101): « ln intellectu sacre Scripturae respui non debet quidquid sanae fidei non resistit; sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornatum faciunt; ita ex una Scripturae scientia expositores quique per innumeros intellectus quasi varia ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt. » Duo vero ex prophetae verbis concludit S. Pater: unum, a bonis eloquiis propter taciturnitatem, id est silentii dignitatem, est enim cultus justitiae; alterum, a malis verbis propter poenam peccati silendum; si enim de verbo otioso reddituri sumus in die judicii rationem, quanto magis de malo! Ergo quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis.] Quaenam sint hujusmodi eloquia aliquo modo discere possumus ex his quae scribit Petrus Venerabilis ad Petrum Pictaviensem in haec verba (Lib. ii, ep. 22): « 0 quoties, januis clausis, nullo nobiscum admisso mortalium, illo tantum teste, qui de se cogitantibus aut conferentibus nunquam deest, formidolosus sermo habitus est de cordis humani caecitate atque duritia, de diversis peccatorum laqueis, de variis daemonum insidiis, de abysso judiciorum Dei, quam terribilis in consitiis super filios hominum, quod quibus vult miseretur, et quos vult indurat, et quod nescit homo utrum amore an odio dignus sit, de incerta et formidabili vocatione nostra, de dispensatione salutis humanae per incarnationem Filii Dei ac passionem facta, de tremendo ultimi judicii die, de incomprehensibili divini examinis severitate, qua in perpetuum malos punit, et de inenarrabili miscricordia, qua aeterna bonis praemia reddit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
