# Regula 6.181.125-140

Benedict, Regula, 6.181.125 to 6.181.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.181.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.181.125

» In quibusdam vero Angliae monasteriis hora ad colloquium stata erat post prandium; sed « cum quidam post prandium proniores sunt ad loquendum quod non prodest, quam quod aedificat audientes, ad ampliandum cultum justitiae, qui in silentio reperitur, statutum est, quod parlamentum quod post prandium in quibusdam claustris fieri consuevit, penitus interdicatur, et loco ipsius vacetur uberius meditationibus et lectionibus repetendis, » inquiunt abbates ordinis nostri in editis anno 1249 statutis. Casalini jejunii diebus post vesperas, diebus prandii post coenam loquebantur. Plurimi nec diem, nec horam assignatam habebant, quorum res omnes ex uno abbatis nutu pendebant. Quanto vero temporis spatio mutui colloquii hora protraheretur, non una fuit omnium consuetudo monasteriorum. De Cluniacensibus, qui binas in die locutiones habebant, audiendus imprimis Udalricus. De prima quae fiebat post capitulum sic disserit (Lib. i, cap. 18): « Eo tempore quo primum ad monasterium veni, sacerdos qui privatam missam cantare voluit, potuit eam interim finire; quod tamen modo raro contingit, quia multitudo fratrum acervavit; a quibus dum ad utramque missam offertur, dum pax datur et accipitur, dum in capitulo de uno aut altero hoc et illud reclamatur, dum tantis in refectorio servitur, non minima pars expenditur dici; quae tamen singula, ordine nostro salvo et integro, remanere non possunt; propter quod hora loquendi necessario magis est brevis; et si minus aliquantulum loquimur, in hoc ordinis quidem nemo sensit ullum esse detrimentum. » Cum ergo nullus existat qui infra mediam horam privatam missam cantare haud queat, ultra hoc temporis spatium, quod postea etiam abbreviatum est, prima locutionis hora non extendebatur. Secunda etiam ex eodem Udalrico longe brevior erat: « Nona autem, inquit (Ibidem), ad quam sunt se levaturi, adeo tarda erit, ut postquam in refectorio biberint, et iterum loquendi licentiam habuerint, eamdem loquendi horam, et hoc intervallum ante vesperas non immerito potius dixerim nullum quam parvum: saepius autem priusquam omnes in claustro consideant, et aliquis fratrum vel unum verbum faciat, pulsatur signum ad vesperas, et ecce loquendi finis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
