# Regula 6.181.28-52

Benedict, Regula, 6.181.28 to 6.181.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.181.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.181.28

Theoderici in libro i de Vita S. Bernardi, cap. 7. « Denique in valle illa plena hominum, in qua nemini otiosum esse licebat, omnibus laborantibus, et singulis circa injuncta occupatis, media die mediae noctis silentium a supervenientibus inveniebatur praeter laborum sonitus, vel si fratres in laudibus Dei occuparentur. Porro silentii ipsius ordo et fama t…ntam etiam apud saeculares homines supervenientes sui faciebat reverentiam, ut et ipsi non dicam prava, vel otiosa, sed aliquid etiam quod ad rem non attineret, ibi loqui vererentur. » Haec confirmat ipse S. Bernardus cum suos hortatur, ut bonum sibi invicem darent consilium; et hac sibi proposita objectione: « Quod ego consilium dabo fratri, cui nec unum quidem verbum dicere fas est absque licentia? » respondet, ut consulant fratri « non verbo, neque lingua, sed opere et veritate, » bono scilicet exemplo. Simili fere silentii severitate hujusce saeculi principio se devinxerunt strictioris observantiae in Hispania sanctimoniales ordinis Cisterciensis. Sed omnem prorsus hominum cogitationem superare videtur quod de Fontis-Ebraldi sanctimonialibus scribit Willelmus Malmesburiensis (Lib. v de Regibus Angl.): « Praeter caeterarum illecebrarum abdicationem, quantulum illud est, quod in nullo loco loquantur praeter in capitulo, proposita a magistro perennis taciturnitatis regula, quia semel laxato silentio feminae pronae sunt ad mussitandum frivola; » quamvis postea, hoc est anno 1450, haec silentii districtio auctoritate summi pontilicis ita temperata est, « ut liceat loqui post preces, ut vocant, primas; deinde post signum ad laborem factum, » quemadmodum observat Joannes Picardus in notis ad cap. 15 lib. i Hist. Neubrig. Vide S. Stephani Obaz. Vi tam, lib. i, n. 6. Secundum. Quam vis nullum Regula determinate designet tempus quo fratres inter se conveniant, convenientius tamen ipsis interdum mutuis colloquiis animi relaxandi indulgentiam esse concedendam; inhumanum es …nim hominem in taciturnitate semper esse, et non loqui, inquit S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
