# Regula 6.181.53-77

Benedict, Regula, 6.181.53 to 6.181.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.181.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.181.53

Hildegardis, atque ita senserunt S. Antonius (In Consitit. monast. c. 12), et S. Basilius, insignes ambo vitae monasticae cultores: « Utile fuerit loqui, si de virtute opportuno tempore disseratur, » inquit S. Basilius. Et S. Antonius, referente S. Athanasio (In ejus Vita c. 15), « dicebat ad omnem quidem mandatorum disciplinam Scripturas posse sufficere, sed et hoc optimum fore, si mutuis se invicem fratres sermonibus consolarentur. » Atque eam fuisse S. Benedicti mentem patet, tum ex hoc capite, quo aliqua, licet rara concedit eloquia, vultque ori exemplo prophetae apponi custodiam sive ostium quod aliquando aperitur, aliquando clauditur, ut ait Hildemarus; tum ex capite 48, in quo mentionem facit horarum incompetentium, quibus fratri ad fratrem se adjungere haudquaquam liceat, quod supponit horas competentes, quibus fratribus loqui indultum sit. Et revera capite 31 jubet ut horis competentibus dentur quae danda sunt, petantur quae petenda sunt, quod de hujusmodi mutui colloquii horis intellexerunt antiqui Patres nostri; unde et cellerarius et camerarius iis interesse tenebantur, cum fratres in claustro invicem loquebantur, ut qui aliqua re indigerent, praesentes eos haberent, et libere ab eis petere et accipere valerent. Atque hunc esse Regulae genuinum sensum patet ex S. Adalardo tum in lib. ii Statutorum, c. 6, ubi haec habet (Tom. IV Spicit.): « Cum vero horae incompetentes transierint, et tam loquendi quam conjungendi tempus advenerit, etc.; » tum ex ejusdem capitulis de admonitionibus in congregatione, in quibus 43 est, « de horis incompetenlibus, id est de silentio: » competentibus ergo licebat loqui. Nec est quod aliquis dicat, ex eo quod S. B. prohi beat, ne frater jungatur ad fratrem horis incompetentibus, haudquaquam erui posse dandas esse horas competentes, quibus licite possint fratres invicem jungi et miscere colloquia, quasi idem essent jungi et loqui, cum et S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
