# Regula 6.185.52-79

Benedict, Regula, 6.185.52 to 6.185.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.185.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.185.52

Nulli ergo absque licentia loqui fas est, sed habita licentia, aut facultate loquendi, non loquatur nisi praemisso: Benedicite, et responso: Deminus. » De colloquii loco variae fuerunt monasteriorum consuetudines; nam S. Adalardus in Statutis lib. ii, cap. 6, dormitorium assignat; Clunianenses, Divionenses, Parisienses, Beccenses, et alii communiter monachi cum Carthusiensibus loquebantur in claustro; Camaldulenses in viridario. At raro extra monasterium recreationis gratia deambulantes monachos veteres offendes. Quod spectat ad modum sive ordinem in colloquio tenendum, 1° illud non incipiebant nisi praemisso: Benedicite. « Post capitulum, inquit ms. S. Petri supra Divam Ordinarium, sedeant omnes in claustro ad colloquium. Audito itaque tympano pergant ad sextam; qua cantata, revertantur ad colloquium, dicatque ultimus in ordine novitius: Benedicite, et sic loquantur de consuetudinibus, de bonis et aedificationis eloquiis. » Apud Bursfeldenses et Carthusianos non ultimus, sed ipse qui colloquio praeerat, Benedicite dicehat. Hi etiam antequam quidquam loqui inciperent, aliquam lectionem praemittebaut. « Quando post nonam in ecclesia dictam diebus capituli in claustro convenimus, inquiunt in nova Collectione Statutorum, tunc antequam sedeamus, qui praeest conventui dicit: Benedicite. Deinde sequitur lectio de Statutis vel Evangeliis; qua finita, colloquium habemus, in quo nullus consulere debet secreto, vel susurrare, vel dicere aliquid quod nolit ab omnibus intelligi vel audiri. Eamdem disciplinam observare …identur sanctimoniales Strictioris Observantiae ordinis Cisterciensis in Hispania, quarum Constitutiones volunt (Cap. 11), ut « ubi abbatissa licentiam recrean- … vel colloquendi dederit, sint colloquia religiosa, ad quod servire poterit pius aliquis liber. » Data autem semel loquendi licentia, duo, vel tres, Pl…ve simul a superiore jungebantur; quibuscum, non cum aliis, de rebus honestis et piis sermonem invicem miscebant. Ita praescribunt antiqua S. Adalardi Statuta (Lib. ii, cap. 6, tom, IV Spicil.): « Quando loqui licet, quia locutio semper ibi (in dormitorio) servanda est, sive duo, seu tres, seu etiam plures, sicuti fieri solet quando de capitulo surgunt, conjungantur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
