Latin
6.185.80 to 6.185.96
Benedict, Regula 6.185.80-96
Unproofread scanNot analysed yet
»Vel promiscue, ut ferebat animus, quibuscum cupiebat unusquisque loquebatur: et haec videtur fuisse Cluniacensium, Cathusiensium, imo et Cisterciensium, ut supra collegimus ex S. Bernardo, consuetudo. Tunc qui aliqua re indigebant, hanc potissimum eo tempore petebant, ut de Cluniacensibus scribit Udalricus, et Carthusiensibus suis praescribit Guido his verbis: «Post nonam convenimus in claustro de utilibus locuturi: in hoc spatio incaustum, pergamenum, pennas, cretam, libros seu legendos seu transcribendos a sacrista; a coquinario vero legumina, sal, et caetera hujusmodi poscimus, et accipimus. »Vel denique omnes uno in loco residentes, se invicem loquentes auscultabant, ut velle videtur S. Hildegardis. Atque ad hos potissimum speclat praeclara illa S. Basilii admonitio (Serm. 2 de Instit. monach.) : «Inutilis sermo, et quae ex mutuis colloquiis oritur importuna elatio non proferatur, sed si quid utile ad aedificationem animarum, hoc solum convenit loqui; et haec ipsa quae utilia sunt, cum ordine, et decenti tempore, et ab his a quibus dici oportet. Si quis de inferioribus sit, exspectet donec invitetur ad loquendum a superiore; susurrationes vero atque ad aures locutiones, et per nutus significationes submoveantur, quia susurratio suspicionem detractionis habet, et quae per nutum fit significatio, dolum alicujus rei latere indicat: fratri porro ex his talibus nascuntur odia et suspiciones. Quoties vero inter se colloquium habere necesse est, modum vocis necessitas definiat, ut scilicet illi qui prope est, dulciori voce loquantur; eum autem qui longe est, altiori voce appellent, ut qui dat alicui consilium, aut aliquam de re aliqua exhortationem habet, majori et asperiori voce utatur, ut nihil contumeliosum in conventu reperiatur. »An vero de hujusmodi colloquio intelligendus sit hic locus ex Vita S. Pachomii: «Consuetudo autem illis erat jam inde ab initio, circa vesperam, manuali opere ac coena peractis, in unum simul considere ad scrutandas Scripturas, ab omni alia sollicitudine tunc liberi, praeterquam ab ea quae salutem eorum concernebat.