# Regula 6.192.55-81

Benedict, Regula, 6.192.55 to 6.192.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/6.192.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/6.192.55

Existimat etiam Benedictus Haeftenus silentium a S. Benedicto institutum fuisse in dormitorio, quod ex eo colligit quod nemini post completorium loqui permi tat S. Pater, et vix alio tempore solerent fratres dormitorium habitare. Contrarium tamen videtur in Statutis S. Adalardi lib. ii, cap. 6. Sed neque id apparet ex Consuetudinibus S. Benedicti Amanensis (Tom. IV Analect.), in quibus decernitur « in oratorio summum silentium... in sacrario magnum silentium... in refectorio summum silentium... in claustris hora lectionis summum silentium, » nulla dormitorii facta mentione. De nonnullis tamen monasteriis ibidem additur: « Vidimus etiam et illud observabile, si quis ad perfectionem tacitum tatis venire desideret, quod nullus fratrum in quolibet loco loqui aliquid praesumebat, praeter duo ad hoc deputata. » Quaenam porro essent illa duo loca locutioni destinata ibidem non exprimitur, sed observatu dignissimum prorsus existimo quod subjicitur: « In ecclesia nullum praeter officium divinum, et verba orationis. Si alicui cuilibet loqui necessitas erat, tacto vestimento abbatis, vel cujuslibet fratris, annuit ad illa loca; expositisque paucissimis verbis, vel rationabilibus, statim abscesserunt, timentes ne propter necessaria verba, in nociva et inutilia inciderent. » Cujus observantiae praxim, si bene memini, videre est in Vita Notkeri Balbuli saec. v, hancque fortasse respicit locus ex libro Mirac. S. Dunstani n. 20: « Ille sciens moris non esse monachos in oratorio loqui, digitis innuit ipsum ibi nequaquam debere loqui, » etc., quae obiter dicta sint. Venio ad Cloniacenses, quorum antiquas consuetudines describens Udalricus, sic loquitur (Lib. ii, c. 3): « Tales in claustro sunt officinae, in quibus traditum est a patribus nostris et praefixum ut perpetuum silentium teneatur; in ecclesia, dormitorio, refectorio, et in coquina regulari; in his locis tam in die quam in nocte, si vel unum verbum quoquo audiente loquitur, non facile veniam absque judicio meretur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
