# Regula 61.803.109-131

Benedict, Regula, 61.803.109 to 61.803.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.109

» Porro commendatitiae illae litterae quas etiam dimissorias appellare placuit, duplicis erant generis: aliae speciales, quae speciali ac singulari alicui abbati mittebantur; generales alterae, quae cunctis et universis abbatibus aut episcopis inscribebantur. Utrarumque formulas, quas nonnulli desiderare possent, accipe. Ex Hildemaro, et ex Farfensis, et Romani S. Pauli monasteriorum Consuetudinibus mss. Ego humilis abbas. Noverit dilectio tua quia suggessit iste frater nomine Joannes, vel Paulus, nobis, ut illi licentiam daremus vobiscum habitandi. Nos autem quia te cognovimus regularem ordinem tenere, assensum illi praebuimus vobiscum habitandi. Nunc autem illum tibi commendo, ut illum ita tractes sicuti ego, et pro illo Doo rationem reddas sicut ego. Ex Bernardo Cassinensi et Boherio. Venerabili Patri talis monasterii abbati N. talis monasterii abbas salutem in osculo sancto. Cum monasterium nostrum sit diversis oppressionibus et paupertate gravatum, paternitatem vestram rogamus, quatenus fratrem nostrum in monasterio vestro ad habitandum suscipiatis, quem nos per has commendatitias seu dimissorias litteras vestrae jurisdictioni et obedientiae commendamus. Vel sic. Eum dimittimus ab obedientia nostra sub obedientia vestra Domino serviturum. Ex Richardo de S. Angelo. Reverendo in Christo Patri. Vel, Religioso et honeste viro. Aut, Venerabili viro tali abbati talis abbas in Domino salutem. Noscat sancta fraternitas vestra, vel benignitas vestra, aut sanctitas, quod religiosus vir frater talis a nobis cum instantia petiit ut ei commendatitias litteras conscribere dignaremur, quibus vestrae fraternitati, vel sanctitati, aut benignitati commendatus sub tuitione vestri regiminis valeret in monasterio vestro Domino deservire. Cujus voluntati consentientes, secundum canonicam auctoritatem ei has litteras commendatitias concedimus, per quas vobis licentiam elargimur in monasterio vestro ipsum recipere infra unius mensis spatium, alias ex tunc decernimus ipsas litteras non valere; reddentes ipsum postquam in monasterio vestro receptus fuerit a nostra obedientia absolutum, et ipsi fratri tali ad vestrum monasterium licentiam transeundi, scientes ipsum non pro sua nequitia expulsum fuisse de monasterio nostro, sed quia affectabat non modicum in vestro monasterio Domino famulari, unde ad futuram rei memoriam, etc.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
