# Regula 61.803.20-48

Benedict, Regula, 61.803.20 to 61.803.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/61.803.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/61.803.20

» Quem etiam si talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiore aliquantulum constituere loco.] Atque ita Guillelmum Luciacensem monachum in Cluniacensi monasterio S. Majolus (Bolland., 1 Januar.) « promovit honorifice cum consilio fratrum, » teste Glabro Rodulfo in Vita S. Guillelmi. Ita in Virdunensi S. Vitoni monasterio S. Popponem (Bolland., 25 Januar.) « in sublimiori quam fuerat loco » promovat Richardus abbas. Ita Petrum Abaelardum in Cluniacensi stabilitate firmata, ad altiorem gradum Petrus Venerabilis extulit, ut ipse docet ad Eloysam scribe s. Ex hoc tamen loco Haeftenus recte infert (Lib. iv, tract. 2, disq. 5) communi jure peregrinum hunc monachum ultimo collocandum loco. Et certe in Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, haec lego (Cap. 13): « Ille vero monachus quantos fratres in alio monasterio invenerit, tantos se noverit habere priores; nec attendendum est qui fuit antea, sed probandum est qualis esse coeperit. » Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sinc consensu abbatis ejus, etc.] Haec fuit antiqua et constans priscorum monachorum praxis, conciliorum, summorum pontificum, monasticarumque regularum decretis confirmata. Concilium Agathense, cui praefuit S. Caesarius Arelatensis episcopus, ita habet (Can. 27): « Monachum nisi abbatis sui aut permissu, aut voluntate, ad alterum monasterium commigrantem, nullus abbas aut suscipere aut retinere praesumat. » Quae verba desumpta sunt ex Regula tertia SS. Patrum, cap. 14. Concilium Augustodunense, sub S. Leodegario (Cap. 10): « Statuimus ut nullus monachum alterius absque permissu sui abbatis praesumat retinere. » Concilium Anglicanum a Theodoro Cantuariensi episcopo anno 673 congregatum, can. 4: « Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis, sed in ea permaneant obedientia quam tempore suae conversionis prom serunt. » Hic locus citatur in excerptis Egberti Eboracensis episcopi, cap. 66, circa quem notandum in quibusdam Bedae exemplaribus legi: Ut episcopi monachi, etc.;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
