Latin
61.808.119 to 61.808.141
Benedict, Regula 61.808.119-141
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam (ut cum venia tui dixerim )quidquid tibi amplius indulgens in victu vestituque supe fluo, in verbis o…i…sis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti: hoc procul dubio retro aspicere est, praevaricari est, apostatare est. »Illis etiam posset et istud ejusdem S. Doctoris ad Adam monachum aptari (Epist. 7): «Quod et vos quoque non immeri… timentes, nec satis de propria causa confidentes, remorsas ac remordentes conscientias apostolica c…nati estis delinire licentia. O frivolum satis remedium! quod non est aliud, nisi more protoplastorum cauteriatis conscientiis texere perizomata, videlicet ad velamentum, non ad me licamentum, etc. »Et alibi mentem suam auctoritate S. Gregorii papae ita explicat (Epist. 94): «Quisquis bonum majus subire, inquit, proposuit, bonum minus, quod potuit, sibi illicitum fecit: ad quod prohandum subjecit testimonium de Evangelio dicens: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Et infert: Qui igitur fortiori studio intenderat, retrospicere convincitur, si relictis bonis amplioribus, ad minima retorquetur (S. Greg. Past. ,part. iii, cap. 28). Item ipso in homilia tertia super Ezechielem: Sunt nonnulli qui bona quidem quae noverunt operantur; atque haec operantes, meliora deliberant; sed retractantes, meliora quae deliberaverant, immutant. Et quidem bona agunt, quae coeperant, sed a melioribus, quae deliberaverant, succumbunt. …i nimirum ante humana judicia stare videntur in opera, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. »Denique alibi (Epist. 371) loquens de his qui, cum a laxioribus ad strictiora transierint, postmodum ad priorem vivendi rationem redeunt: «Ego, inquit, de me dicam quod sentio. Ego Bernardus, si de bonis ad meliora, vel de pericul sis ad securiora voto et opere libere pertransissem; et illicita voluntate ad ea quae mutavi denuo recurrere praesumpsissem, non solum apostata, verum etiam regno Dei pon idoneus fieri pertimescerem.