Latin
61.808.17 to 61.808.38
Benedict, Regula 61.808.17-38
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim voti vel professionis transgressor potest dici monachus, si, loco qui votum implere uon sinebat dimisso, ad eum quo votum persolvere queat, transmigrat, ut cum propheta dicere valeat: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Arguendus potius esset, et dignus morte judicandus, si tantae rei dispendium parvi pendens, mortem suam stulta patientia sustineret. Hinc ecclesia Cluniacensis ab apostolica sede concessionem retinet, taliter ad se venientes recipere, quod tamen non ut privatum aut singulare, sed velut omnibus commune et licitum obtinet. Ita quippe venientes non solum illa ecclesia, sed et universa Christi coenobia suscipere, retinere, atque fovere debent. »Hactenus Petrus Venerabilis, ubi quod dicit indultum suo monasterio a sede apostolica alios monachos ad se venientes recipere, Andreas Quercetanus in notis ad hanc epistolam duplex citat diploma pontificium, unum Alexandri II ad S. Hugonem, et alterum Urbani II. Eodem respexit Gregorius IV in epist. ad episcopos, etc. (Miscell. Baluz. tom. II), de dignitate et privilegiis monasterii Floriacensis, anno 834 scripta. His omnibus accedit S. Lanfranci suffragium ad Rodulfum abbatem sic scribentis (Epist. 60): «Si ego Lanfrancus manu propria n…e de aliquo monasterio non recessurum jurassem, viderem autem quod ibi animam meam salvare non possem, exirem, nec perjurii crimen incurrerem. Qui enim Deo propter Deum alligatur, non solvitur ab ipso, nisi contra ipsum solvatur: porro ab ipso contra ipsum minime solvitur, qui propter amorem ejus, et ut bene sibi complaceat, a filiis discordiae, superbiae, diffidentiae, et, ut aptius dicam, a filiis diaboli migrat ad filios pacis, humilitatis, spei, imo ad filios Dei: qui enim sic transit, nonne plane fugit a sede diaboli ad sedem Dei? etc. »Eadem est doctrina S. Anselmi, I. i, epist. 29. Secundo, dico majoris perfectionis intuitu posse quidem monachum transire ex ordinato et regulari monasterio ad aliud observantiae strictioris;