Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam.] Quoniam, ut ait S. Bernardus, «in alto posito non altum sapere, difficile est, et omnino inusitatum; »et, ut loquitur S. Gregorius (Epist. 42), «plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione cogitationis intumescit. »Et idem (Past. part. ii, cap. 6): «Humana mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit cum se etiam potestas adjungit! »Sapienter proinde sanctus legislator ordinatum ab electione et superbia deterret, dicens: Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam; quae duo, licet idem prorsus significare videantur, «in eo tamen differunt, inquit Bernardus Cassinensis, quod elatio pertineat ad interiorem hominem, superbia vero ad illa signa per quos perpenditur et cognoscitur superbire de gradu. »Utramque autem summo studio cavere debet ordinatus, quia quanto praelatus est aliis, tanto debet esse humilior: ut dignitatis altitudo mensura sit humilitatis. Recte enim Basilius Magnus (Sermon. de Abdic. rerum): «Non te gradus cleri extollat, sed potius humiliet: progressus enim animae progressum humilitatis facere debet; econtra in postremis relinqui, et inhonoratum esse, ab elatione gignitur. Quanto magis ad sacros gradus te accedere contigerit, tanto magis humilia teipsum. »Haec erat ipsissima mens S. Romani abbatis Jurensis, qui, ut scribit auctor antiquissimus in ejus Vita, n. 6 (Bolland. ,Februar. 28), ordinatus sacerdos «professionis pristinae memor, auctoritatem clericalis officii monachali humilitate calcabat; ita ut cum solemnitas advenisset, vix a fratribus sacrificii causa cogeretur stare superior; reliquis vero diebus monachum monachis exhibens, nihil in se eminentiae sacerdotalis praestabat. »S. quoque Joannes Damascenus, teste Joanne Hierosolymitano, ex monacho presbyter factus, et lauram S. Sabae ingressus (Sur. ,Maii 6), «illud, quod duplici honore presbyteri digni sunt haudquaquam in mentem suam injecit; sed velut hoc dictum commutans, illud secum volvebat, presbyteris duplici humilitati studendum esse, presbyteros religiosae vitae exercitationem duplo quam prius majorem sibi vindicare. »