# Regula 62.13

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.13

Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam.] Quoniam, ut ait S. Bernardus, « in alto posito non altum sapere, difficile est, et omnino inusitatum; » et, ut loquitur S. Gregorius (Epist. 42), « plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione cogitationis intumescit. » Et idem (Past. part. ii, cap. 6): « Humana mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit cum se etiam potestas adjungit! » Sapienter proinde sanctus legislator ordinatum ab electione et superbia deterret, dicens: Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam; quae duo, licet idem prorsus significare videantur, « in eo tamen differunt, inquit Bernardus Cassinensis, quod elatio pertineat ad interiorem hominem, superbia vero ad illa signa per quos perpenditur et cognoscitur superbire de gradu. » Utramque autem summo studio cavere debet ordinatus, quia quanto praelatus est aliis, tanto debet esse humilior: ut dignitatis altitudo mensura sit humilitatis. Recte enim Basilius Magnus (Sermon. de Abdic. rerum): « Non te gradus cleri extollat, sed potius humiliet: progressus enim animae progressum humilitatis facere debet; econtra in postremis relinqui, et inhonoratum esse, ab elatione gignitur. Quanto magis ad sacros gradus te accedere contigerit, tanto magis humilia teipsum. » Haec erat ipsissima mens S. Romani abbatis Jurensis, qui, ut scribit auctor antiquissimus in ejus Vita, n. 6 (Bolland., Februar. 28), ordinatus sacerdos « professionis pristinae memor, auctoritatem clericalis officii monachali humilitate calcabat; ita ut cum solemnitas advenisset, vix a fratribus sacrificii causa cogeretur stare superior; reliquis vero diebus monachum monachis exhibens, nihil in se eminentiae sacerdotalis praestabat. » S. quoque Joannes Damascenus, teste Joanne Hierosolymitano, ex monacho presbyter factus, et lauram S. Sabae ingressus (Sur., Maii 6), « illud, quod duplici honore presbyteri digni sunt haudquaquam in mentem suam injecit; sed velut hoc dictum commutans, illud secum volvebat, presbyteris duplici humilitati studendum esse, presbyteros religiosae vitae exercitationem duplo quam prius majorem sibi vindicare. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
