# Regula 62.16

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.16

Locum vero illum semper attendat quo ingressus est, monasterium, praeter officium altaris.] « Hoc est praeter quando officium altaris agit, » inquit Hildemarus. Et Smaragdus: « Humilitatem semper intendens, locum suum in omnibus regulariter observans custodiat; et sic accedat ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum, et in omnibus omnino locis, praeter officium altaris id est quando altario ministrat: altario enim assistens, primus stat, sacrificat, et primus pro omnibus orat, etiamsi ultimus inveniatur in ordine: et ideo nec locus ibi constituendus est, nec ordo tenendus. » Et Bernardus Cassinensis: Perinde est « ac si diceret: Non sedebit sacerdos superior seniore suo acolyto, praeterquam quando exercet officium altaris: quia tunc, quando indutus est sacris, sedet post abbatem, vel praepositum, vel decanum super omnes alios; et quando celebrat, est super omnes, et pro omnibus sacrificium reddit Deo. » Et certe in catalogo monachorum S. Dionysii in Francia supra citato (Spicil. tom. IV) sacerdotes et alii sacri… ordinibus initiati, imo ipse etiam episcopus cum aliis inserti monachis inscribuntur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
