# Regula 62.17

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.17

Et si forte.] « Expone nisi forte, » inquit Richardus de S. Angelo. Electio congregationis.] Boherio hic in secundo comm. electio est « votum, vel postulatio, aut approbatio. » At ex Bernardo Cassinensi electio hic pro sola approbatione sumitur. Et voluntas abbatis.] Voluntatem Bernardus Cassinensis mandatum interpretatur; Boherius mandatum, vel licentiam. Promovere voluerit.] Altiori gradu, aut officio donando. Qui tamen regulam a decanis vel praepositis constitutam sibi servandam sciat.] Id est « quod a decanis et praepositis sibi imperatum fuerit custodiat, » inquit Hildemarus. Regula enim pro praecepto hoc loco sumitur, quemadmodum docet Bernardus Cassinensis: nam nec decani, nec praepositi regulam edere possunt, ut scribit Boherius: quamvis Richardus de S. Angelo ex hoc textu inferat, « quod decani, sive praepositi possunt aliquid ordinare, sive statuere in monasterio, » citatque argum. extra de constitut. Cum accessissent.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
