Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.2
Unproofread scanNot analysed yet
Locum vero illum semper attendat, quo ingressus est in monasterio, praeter officium altaris d, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerit. Qui tamen regulam a decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat: quod si aliter praesumpserit, non sacerdos, sed rebellio judicetur: et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonium. Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis projiciatur de monasterio: si tamen talis fuerit ejus contumacia, ut subdi aut obedire regulae nolit.