# Regula 62.21

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.21

Quod si nec sic emendaverit, etc.] Ubi Hildemarus: « Quod vero dicit: quod si nec sic emendaverit, etc., manifestatur quia iste sacerdos per octo gradus duci debet, non per septem, sicut alius monachus vel sacerdos. Id est, primus grados est secre…a adm…nitio, secundus publica correptio, tertius gratius est excommunicatio simplex, quartus gradus est nimius jejuniis, quintus gradus si dignus est flagellis, sextus gradus est oratio, septimus gradus episcopus, deinde expulsio. » Atque ex hoc loco non obscure colligitur monachos sacerdotes olim ex monasteriis inconsulto episcopo haud expulsos fuisse. Vide concil. Meldense can. 59.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
