# Regula 62.3.30-40

Benedict, Regula, 62.3.30 to 62.3.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.3.30

vii, epist. 18): « Ad ecclesiasticum officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas loci admonitus propria voluntate obtulerit. Quisquis autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec aliquam potestatem, nec licentiam habeat habitandi. » Econtra vero qui sub titulo monasterii ordinabantur, ei ita alligabantur, ut in eo perpetuo manere cogerentur, ut patet ex eodem S. Gregorio scribente (Lib. vii, epist. 92) Victori Panormitano episcopo, ut unum in Praecoritano monasterio monachum ordinare debeat sacerdotem, « atque eum nec in ecclesia, nec in loco alio observare, sed illic jugiter permanere ex nostra quoque auctoritate constituat: quatenus et ille dum alibi non fuerit occupatus, in officio suo assiduus possit et utilis inveniri, et congregatio quae sibi eum postulat ordinari, quoties necesse fuerit, ipso sacrificii solemnitatem veneratione debita celebrante, valeat refoveri. » Hinc S. Fulgentium monasterii sui abbatem, et delitescere cupientem, Felix presbyterum ordinari curavit, « ut abbatis et presbyteri decoratus officio, nec monasterium relinquere, nec in alia posset ecclesia ordinari f…rt…ito. » An vero huc respiciat concilium Londoniense anni 1075, decernens: « Ne aliquis alienum clericum vel monachum, sine commendatoriis litteris ordinet vel re…ineat? »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
