# Regula 62.6

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.6

De suis ergo eligat, non proprio duntaxat mo…u, sed totius congregationis assensu et consilio: nam talem fuisse monasteriorum praxim colligitur ex S. Gregorii epistola ad Victorem episcopum Panormitanum de ordinando sacerdote in monasterio Praecoritano, in qua sic loquitur (Lib. vii, epist. 92): « Quia monachorum congregatio quae in monasterio Praecoritano consistit, pro sacris missarum solemnibus peragendis presbyteri indigere probatur officio, atque de sua sibi congregatione in hoc ordine postulant consecrandum; fraternitatem vestram praesentibus scriptis adhortamur ut quem sibi de congregatione sua unanimes duxerint eligendum, in praedicto monasterio, sine mora vel excusatione aliqua, presbyterum debeat ordinare. » Idem patet ex Vita S. Germani abbatis Grandivallensis, num. 7 (Saec. ii Ben.), quem « cum cerneret B. Waldebertus virum esse industrium, cum presbyterum fieri jussit; omnisque chorus fratrum in ejus veneratione clamaverunt, dicentes Germanum dignum esse presbyterio. » Item ex Vita S. Sivardi, abbatis Anisolensis (Saec. iii Ben.), qui « factus est non solum monachus, sed et per electionem fratrum sacerdos. » Et ex Vita V. Benedicti abbatis Clusani, auctore Guillelmo ejus discipulo (Saec. vi Ben.), qui « fratribus annuentibus et abbate jubente ad sacerdotium » promotus est: unde et Boherius in primo commentario: « Quanquam abbas scire praesumatur conscientias monachorum, et ei competat jussio in hujusmodi ordinum receptione, consulo tamen quod seniorum utatur consilio; multa enim oculos latent praelati. » Et in secundo: « Hanc autem electionem puto debere fieri ad testimonia fratrum: nam et antiquitus presbyter monasterii Pater monasteri dicebatur, ut haec electio inter praecipua numeretur. » Vide Vitam S. Hugonis Aeduensis monachi, num. 6, saec. v, et Vitam S. Gerardi abbatis Broniensis, num. 9, saec. etiam v.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
