# Regula 62.7

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.7

Porro ex hoc loco constat, nec S. Benedicti mentem fuisse, nec consuetudinem, ut omnes passim in monasteriis, quemadmodum jam usus invaluit, sacerdotio initiarentur. Si enim omnes promiscue ad sacros ordines fuissent admissi, non necessaria visa esset electio. Et certe in pluribus monasterii, aut nulli, aut pauci olim erant sacerdotes. S. Pachomius non patiebatur quemquam ex suis ad clericalem gradum ascendere, ut testatur ejus Vitae scriptor, cap. 24 (Apud Rosweid.). In pluribus aliis monasteriis nonnisi missi ab episcopo presbyteri sacra mysteria celebrabant. In aliis quibusdam pro magno reputabatur unum aut alterum in monasterio esse sacerdotem: hinc S. Epiphanius ad Joannem Hierosolymitanum se excusans quod Paulinianum S. Hieronymi fratrem in monasterio Bethleemitano sacerdotem ordinasset (Inter epist, S. Hieron. epist. 60): « Cum vidissem, inquit, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret, et sancti presbyteri Hieronymus et Vincentius propter verecundiam et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia, et laborare in hac parte ministerii quae Christianorum praecipua salus est: invenire autem et comprehendere servum Dei non posses, qui te, eo quod grave onus sacerdotii nollet suscipere, saepe fugiebat; sed nec alius quis episcoporum facile eum reperiret, etc. » In mo…te Nitriae erant quidem octo presbyteri pro ominibus ibi constructis monasteriis; sed tamen ita ut quandiu primus illis ecclesiae presbyter vixisset, nullus alius offerret, nec jod caret, nec haberet sermonem. Neque id ante S. Benedicti tempora tantum, sed etiam multo post ejus mortem, ut patet ex S. Gregorii papae epistolis, in quibus discimus defuisse aliquando in monasteriis sacerdotes: id quod nec miramur, cum etiam in ipsis paroechiis aliquando defuisse constet ex I. i, epist. 45 et 51; I. v, epist. 2; I. vii, epist. 77, secundae indictionis. Denique S. Aurelianus in Regula sua decernit (Cap. 46), ut « nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat, praeter abbatem, si voluerit ordinari presbyterum, et unum diaconem et subdiaconem, quos ipse voluerit, et quando voluerit ordinandi habeat potes atem. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
